OBTA (Institutum Hereditati Antiquorum Investigandae) a professore Georgio Axer AD MCMXCI-o creatum, cui spatio annorum MMVIII et MMXII professor Ioannes Kieniewicz praeerat, membrum est solidum Facultatis "Artium Liberalium" Universitatis Varsoviensis. E cuius Facultatis sinu collegia scientiae studendae, quae cognitiones maximi in orbe terrarum momenti exercent, originem suam trahunt, e.g. Laboratorium Fontibus Edendis Humanitatique Digitali Studendae et Laboratorium Filhellenum. Nunc in OBTA novissimum in Polonia artium humaniorum inceptum, ERC Consolidator Grant nuncupatum, procrescit. Facultas nostra cum diversis variarum disciplinarum studiosis ex omni terrarum orbe, ut ex America Boreali, Africa, Asia, Australia et Nova Zelandia, collaborat, scientiam puram cum scientiae istius educatione et divulgatione coniungendo.

In OBTA antiquitatis vestigia non solum in maximi momenti litterarum artiumque operibus, sed etiam in vita et cultura cotidiana, i.e. in litteris fictis, cinematographis, cantilenis, ludis televisificis et novissimis in interrete phaenomenis, persectamur. Antiquitas magni est nobis in universa cultura cognoscenda momenti. Cuius recipiendae modus e mutationibus, ab antiquissimis usque ad nostra tempora in orbe terrarum factis, pendet.

Patientiam petimus. Situs hic interretialis mox augebitur.

Marcus Luepertz, Merkury (Bonn), fot. Katarzyna Marciniak

Nuntii recentiores

logo obta

Die 4 mensis Decembris MMXVII - Autism, theory of mind and works of fiction

Vir doctus Eduardus Pecchini de autismo narrabit.

logo obta

Die 29 mensis Novembris MMXVII - Nostra Pueritia Fabulosa in Cammarunia

Die 29 mensis Novembris vir doctus Daniel Nkemleke de Nostra Pueritia Fabulosa apud Universitatem Yaundensem in Cammaruniae terra narravit.

Imagines.

logo obta

Die 7 mensis Octobris MMXVII - The Past for the Present - Inauguratio

Hic plus videre potes.

logo obta

Die 10 mensis Octobris MMXVII - Antiquitates - Cinephotomachina - Actio!

Certamen arti cinematographicae dedicatum una cum "Nostra Pueritia Fabulosa". Hic plus leges: 

logo obta

Die VI mensis Iulii MMXVII - Nostra Spes Fabulosa - pelliculae

Duas pelliculas ex conventu atque schola “Our Mythical Hope in Children´s and Young Adults´ Culture... The (In)efficacy of Ancient Myths in Overcoming the Hardships of Life" – “Our Mythical Childhood”, ERC Consolidator Grant – hic videre potes:

© Ośrodek Badań nad Tradycją Antyczną
Zdjęcie teatru w Dodonie: Przemysław Kordos
Projekt strony: Rafał Łempicki
Top